Sir 51

Melius ad totam Ecclesiam refertur, quam ad unam personam, quia in ea multae species tribulationum et diversa solatia describuntur. RAB. JesusChristus adjutor et protector est sponsae suae, qui tradidit semetipsum pro ea, ut liberaret eam a perditione originalis peccati. . Haec sunt ora principum et tyrannorum, unde minae prodeunt et fraudulentiae, quae servos Dei negare fidem compellunt. Hoc tribus pueris contigit in camino ignis corporaliter; sed omnes sancti ab aestu persecutionis liberantur spiritualiter. . Quia vita carnis quotidie deficiendo ad mortem tendit. Mortem enim vocat, quia mors carnis, primi peccati vindicta est, sicut infernus peccantium animarum poena perpetua. etc. Videns Ecclesia se ab hostibus circumdari, et humanum deesse solatium, a Deo quaerit adjutorium, a quo est omne bonum, cui attribuit quod liberatur ab inimicis. . .